Saturnalia (Macrobius)

Macrobius opus suum Eustachio filio dat. Liber manu scriptus Somnii Scipionis cum commentario Macrobii anno circiter 1100 factus (Bibliotheca Britannica)
Vide etiam paginam fere homonymam: Saturnalia.

Saturnalia est opus Latine saeculo V medio ab Ambrosio Theodosio Macrobio scriptum. Forma habet seriei conviviorum ubi de antiquitatibus Romanis disseritur et praecipue de religione, de litteris, de poëta Vergilio. Saturnalia Macrobii, filio Eustathio dicata, in libros septem divisa sunt.

Decius et Postumianus in dialogo exteriori rem introducunt de conviviis apud Vettium Praetextatum habitorum; quae convivia ad Postumianum ab Avieno et Eusebio olim narrata erant. Personae dialogorum interiorum, i.e. convivae cenarum singularum, sunt Vettius Praetextatus hospes, Avienus, Aurelius Symmachus, Caecina Albinus, Servius grammaticus, Disarius medicus, Furius Albinus, Eustathius, Flavianus, Euangelus, Horus. Fontes litterariae permultae in dialogis citantur, inter quas Vergilius, Varro, Ennius, Cato.


Developed by StudentB